monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 185, 2
Sed homo, qui sana viscera habet, ea quidem superare poterit, si illa comederit; sed tamen moderate comedat, quia ab eis facile infirmabitur. Et etiam sano homini magis mollia ova, quam dura quae eum in stomacho dolere faciunt, infirmo autem nec mollia nec dura ad comedendum valent. Sed qui infirmus est, si ova comedere voluerit, aquae modicum de vino infundat, et in patella fervere faciat, et tunc ova in eadem aqua confringat, et testas abiiciat, et sic ea coquat, et cocta comedat, et eum non laedunt, quia venenum et putredo quae in eis est per ignem excoquitur. Ovum autem ad ignem assum cum testa melius et salubrius est ad comedendum quam ovum aqua cum testa coctum, quia ignis putredinem quae in eis est per testam extrahit, aqua vero putredinem ab eis non aufert, quia testa desuper est.